monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 4
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. III. Tertia septena de septem fenestris animae. <<<     >>> SECT. V. Quinta septena de septem virtutibus quibus anima innititur.

SECT. IV. Quarta septena de septem viribus animae.

1 Quarta septena septem virium animae sequitur, quae ad exteriora quaeque diriguntur, per quas rerum cognitio evidentius percipitur. Et licet animalis homo quae spiritus sunt non percipiat, cognitis tamen animae viribus in schola disciplinarum et viritutum exercitatis, maiorem cognitionis eius accessum habet.
2 Septem sunt animae vires in homine, animus, mens, imaginatio, opinio, ratio, intellectus et memoria. Animus est animae virtus potestativa, naturae operationibus amica. Mens est vis animi, sensuum officio se excitans, et quae sentiendi passio vel actio cuique sensui subiecta sit deliberans. Haec vis intellectus exordium primum concipit, et sic excessum suum ad rei cognitionem extendit; unde alibi: Mens est vis animi, intellectum formans et intelligentiam constituens.
3 Imaginatio est vis animae qua percipimus figuram et colorem rei absentis et visae, quae ex sensibus oritur, et ex visu praecipue. Sensus quae sunt deprehendit; imaginatio vero quae sunt et quae non sunt percipit. Necessaria est imaginatio homini, ne rem tradat oblivioni. Opinio vero quandoque ex sensu, quandoque ex imaginatione oritur.
4 Cum enim anima visus instrumento vel imaginatione utatur, et putet rem et aliud, et aliter, et alio modo esse quam sit, haec opinio falsa dicitur; si fluctuat et nescit, an sit ita necne, verum tamen explorans, vera opinio dicitur. Ideo sic describitur: Opinio est vel de rebus falsum animae iudicium vel verum, fluctuans et incertum.
5 Ratio ex vera opinione nascitur hocce modo: cum verum incertum fluctuat, et postea discussionibus confirmatur, fit ratio; et est ratio discretus animi intuitus, quod verum est et certum a falso et incerto discernens. Intellectus vero ex ratione oritur hoc modo: ratio namque formas materiae admistas comprehendit, et ideo rerum veritatem non percipit, sed discernit et inquirit; et cum longo rationis labore et magna industria formarum veritas inquiritur, inde intelligentia nascitur, quae formam a materia abstrahit, et sine omni partium compositione intelligit. Ideo. . . . sic eam describit: Intelligentia solius Dei est, et alia praeter hoc.
6 Intellectus est mentis vis, opinione excitata, incorporea circa corpora comprehendens; intelligentia, ab intellectu procedens, est verum et certum de incorporeis iudicium. Memoria sequitur, quae ex imaginatione, studio et usu nascitur. Imaginatio rerum oblivionem fugat et memoriam reparat; studium per ingenii exercitium memoriam excitat; usus omnia et nova et vetera firmiter memorat.
7 Et est memoria vis animae, qua prius cognita firmiter retinet. Sic igitur istis virtualibus, septem actionibus ad animae notitiam cum intelligentia ascendere possumus. Istae namque vires ita coeunt in substantiam quod una sunt anima. Ad haec autem evidentius ostendendum, dicit Mercurius Hermes: Sapientia dicitur mater psyches, Endelicheia quasi endon elicheia, id est aeternitatis filia, scilicet sapientia creavit psychen, id est animam, dans ei a se, non de se, rationem, intelligentiam et immortalitatem; unde anima ab officio animandi, id est vivificandi, dicitur; et sic scilicet multimodae eius vires, modus eius comprehendendi multiplex; unde Plato de compositione animae tractans, dicit eam constare ex eodem et diverso; ex individua et dividua substantia. Et dicit scilicet, ex eodem, referens ad illum modum comprehendendi, quo communiter uniendo comprehendit multa; ex diverso, retulit ad modum comprehendendi singularia; ex individua substantia, ad modum comprehendendi rem formaliter et immutabiliter; ex dividua, ad modum comprehendendi, modo compositi rem materialiter et mutabiliter.
8 Ex tali eius compositione Dorotheus eam sic describit: Anima, est quoddam virtuale totum, ex illis comprehendendi virtutibus compositum. Hinc Plato in Phaedone: Anima etsi incorporea sit, ad similitudinem tamen corporis quodam modo effigiata est. Caput eius immortalitas; oculi, ratio et intelligentia. Ratio est vis innata animo, unionem et differentiam in rebus comprehendens, discretio vero usu et experientia rerum temporalium comparata, cautela; unde discretio diversorum cresis dicitur.
9 In libro vero Electionis invenitur scriptum de modo actionum eius sensualium. Anima quandoque per seipsam, quandoque corporeo instrumento res comprehendit; conformat enim se suis adeo instrumentis, ut, quale fuerit instrumentum, res ipsas modo consimili comprehendat, ut si vitro interposito litteras inspexeris; cuiuscunque coloris sit vitrum, litteras tibi videre videaris.
10 Anima namque immista est spiritui tenuissimo per arterias diffuso, ita scilicet ut spiritus ille sit vehiculum animae, et illius spiritus vehiculum sit sanguis. Dirigitur arteria quaedam illo spiritu plena, ad oculos divisa. Ille spiritus corporeus instrumentum est animae, per quod videndi sensum exercet; cum autem aliquod obstaculum invenit, repercutitur, ideo ad perpendendum quod obstat anima excitatur. Similiter spiritus ille per duas arterias ad aures directas, diffusus, animae est instrumentum audiendi, voce repercutitur, ideoque anima ad discernendum sonum excitatur.
11 Sic spiritus per arterias ad nares diffusus, instrumentum est odorandi, et sicut auditus fit in aere tenuissimo, sic odoratus in aere spisso et ex se fumoso, ideo ex fumositate spiritus tardatur, et anima ad illius fumositatis odorem comprehendendum excitatur. Sic utitur anima spiritu diffuso per arterias directas ad palatum, quod est spongiosum.
12 Cum autem humor palatum subintrat, spiritus tardatur, et anima ad gustandum excitatur. Spiritu quoque per medullas diffuso utitur anima pro instrumento; cum enim solidum aliquod corpori obstat, spiritus tardatur, et anima ad tangendum excitatur. Utitur itaque anima circa oculos vi ignea; circa aures aerea, sed pura; circa nares aerea, sed spissa et fumosa; circa palatum vi aquea, circa medullas terrea, secundum ordinem quatuor elementorum, et cum altior et subtilior sit spiritus, qui ad oculos dirigitur, ideo velocior et acutior est vis visus quam auditus; unde fit ut coruscationes prius videamus quam tonitrua audiamus, cum tamen simul fiant. Quaeritur, cum subtilior sit spiritus qui ad oculos quam qui ad aures dirigitur, quare visus nil nisi grossum et terreum comprehendat, auditus vocem ex aere tenuissimo constantem sentiat.
13 Dicimus quod hoc facit radiorum directio per oculos, qui adeo subtilis est et acutus quod aer ei cedat, nec aliquid ei obstat nisi quod grossum sit, quod ei terminum statuat: aures vero et caeteri sensus non sentiunt, nisi de proximo obstaculum inveniant. HERMES MERCURIUS: Est autem in prima parte capitis, in cellula quae dicitur phantastica, spiritus quidam subtilior et agilior spiritu per arterias diffuso.
14 Cum autem anima illo spiritu utatur pro instrumento: re absente formam comprehendit in materia. Haec vis animae imaginatio dicitur. Differt a sensu, quia sensus re praesente formam comprehendit in materia. Imaginatio vero re absente, et ita confuse, quia non discrete. In hac eadem cellula quoque spiritus ille fit tenuior et subtilior, et cum eo anima utatur, formas materiae admistas comprehendit, nec tamen rerum veritatem percipit, sed discernit et inquirit.
15 Materia namque confundit, ne formarum veritas circa eam comprehendi possit. Haec vis animae ratio dicitur, et tunc cellula illa rationalis.
16 In media vero parte capitis, in cellula quae dicitur intellectualis anima, cum simplex tum immutabilis, ad suam quoque immutabilitatem se recipit, et rerum formas extra materiam in sua immutabilitate considerat. Haec vis animae disciplina vocatur, quia per disciplinam et doctrinam ad hanc formarum considerationem venitur. In eadem vero cellula, qua anima formas rerum in sua simplicitate considerat, se ipsa utens pro instrumento, ita scilicet ut formam circuli non solum a materia abstrahat, verum etiam et sine omni partium compositione intelligat.
17 Haec vis intelligentia dicitur quae solius Dei est, et praeter hoc. Differt autem a disciplina, quia haec immutabiliter rerum formas ut ex partibus compositas considerat; intelligentia vero sine omni partium compositione comprehendit.



Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. III. Tertia septena de septem fenestris animae. <<<     >>> SECT. V. Quinta septena de septem virtutibus quibus anima innititur.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 4